GALLIENUS Publicus Licinius Ignatius

GALLIENUS Publicus Licinius Ignatius
GALLIENUS Publicus Licinius Ignatius
fil. Valer, a patre in consortium Im perii adscitus, ab A. C. 2. Galli et volusiam, A. C. 254. una cum eo imperavit, A. 7. vel 8. donec Valeriano a Sapore cpro, ipse solus mansit Imp. Sub hoc, Imperium praeda Barbaris, et 30. Tyrannorum theatrum fuit. Accessêre, terrae temores, pestes, aliaque, quibus commotus Imp. edictorum contra Christianos acerbitatem itigavit, ipse in scelerato flagitiorum calle pertinax. Interim tanta ei in acceptis cldibus patientia, vel potius stoliditas, ut in his etiam iocari non dubitaverit. Nam cum accepisset, Aegyptum a Rom Imp. de civisse, Quid enim, inquit, sine lino Aegyptio esse non possumus? Perditâ Galliâ, ridens, Et non est, inquit, tuta Resp. sine trabeatis sagis? Asiâ Alemannorum, et Scitharum incursationibus vastatâ, Quid, inquit, sine Aphronituis esse non possumus? Caelius Rhod. l. 18. c. 21. Accessit vitiis reliquis saevitia, quâ tandem factum, ut ipse a Claudio, Dacici exercitus Duce, prope Mediolanum, occideretur, cum fratre Valeriano iun et filiis, quorum maximus ex Salonina Publius Corn. Saloninus Valerianus Coloniae sublatus est. A. C. 268. Treb. Pollio in eius vita. Eutrop. l. 9. Aur. Victor. de Caes. Zon. Zos. Cassiod. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”